in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et
Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem
in nomine Domini Dei Israhel super eos.
tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius
Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in
Hierusalem,
cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso
tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis,
et Satrabozanes et sodales eius
et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc
aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui
sunt structores qui haec aedificant?
et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant
ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.
et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario
de omnibus istis et responsum acciperetur.
exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus
Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et
Foenice praesides regi Dario salutem.
omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in
regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus
Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam
et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis
in parietibus;
et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare
in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime
perfici.
tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente
vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis?
ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi
homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum
postulavimus illos.
at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi
Domini, qui fecit caelum et terram.
et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege
Israhel magno et fortissimo et consummata est.
et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in
Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis
Babyloniae, regis Chaldeorum.
et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum
duxerunt in Babyloniam.
in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae,
scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare.
et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat
Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat
ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod
erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro
subregulo.
et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent
in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini
aedificare in loco suo.
tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae
est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non
accepit consummationem.
nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus
bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia.
et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse
structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur
a domino rege nostro, scribat de his nobis.
tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae
erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod
est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista:
anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini
quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni
adsiduo;
cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo
cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et
meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et
inpendia dari de domo Cyri regis;
et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae
extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in
Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant
posita ut ponantur illic.
et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et
Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant
in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco;
sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et
seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco.
et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut
adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec
consummetur templum aedis Domini;
et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis
diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium
Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos,
similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum
instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in
Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione,
ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius,
et orent pro ipsorum vita.
et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex
his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis
propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi
adscribantur.
propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi,
exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit
prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in
Hierusalem.
ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec
fieri.